ATHARE seu ATHARA

ATHARE seu ATHARA
ATHARE seu ATHARA
Damasci Regis uxor, quam Syri post mortem sanctissime coluerunt, sepulchrum eius pro Templo habentes, uti legimus apud Iustinum, l. 36. c. 2. Unde patet non idem hoc cum Atergati Numen fuisse, uti censet Strabo l. 16. Sic enim proprium Damascenorum fuerit Athare. Utrumque autem nomen e Syriaco leviter inflexum Α᾿θάρα, quod pro Asarah dictum est, quô nomine non tantum lucus, Hebraeis, sed etiam luci idolum passim significatur in Sacris. Ashtoreth quoque, Numen Sidoniorum, saepius ita indigitatur, quam Α᾿τάρτην Graeci di- xêre et cum Athara, Atergati ac Derceto confuderunt. Salmas. ad Solin. p. 574.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”